Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est● in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :● manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :● Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.● Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,● si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.● Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :● sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,● amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.● Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :● quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.● Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.● Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,● non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.● Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.● Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.●
Ad Titum 1
book root: ae87a968…34f3e7 chapter root: 016dbb3c…d8fd9f