Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :● senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :● anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :● ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,● prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.● Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.● In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,● verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.● Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,● non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.● Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,● erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,● exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :● qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.● Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.●
Ad Titum 2
book root: ae87a968…34f3e7 chapter root: 03b3b537…5b9d8b