Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :● neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.● Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.● Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,● non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,● quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :● ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.● Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.● Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.● Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :● sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.● Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.● Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.● Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.● Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.●
Ad Titum 3
book root: ae87a968…34f3e7 chapter root: b19ff8b4…2b3f99