Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.● Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.● Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.● Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.● Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.● Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :● qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :● facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :● qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.● Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.● Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.● Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.● Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.● Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.● Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.● Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.● Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.● Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.● Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.● Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?● Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.● Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.● Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.● Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.● Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?● et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.● Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.●
Amos 5
book root: eb737680…d3d1af chapter root: a2e7a7c7…3f229e