Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !● Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.● Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;● qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;● qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,● bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.● Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.● Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.● Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.● Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?● Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.● Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.● Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.● Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?● Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.●
Amos 6
book root: eb737680…d3d1af chapter root: e2ebc03d…ac997c