Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.● Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :● quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ?● Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.● Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :● quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :● quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.● Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.● Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam.● Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,● inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?● Dereliquisti fontem sapientiæ :● nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.● Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.● Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ?● Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?● qui in avibus cæli ludunt,● qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ?● Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.● Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,● neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ;● non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.● Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.● O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !● magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.● Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.● Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : propterea perierunt,● et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.● Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ?● Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?● Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :● sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus● qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.● Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt :● vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.● Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.● Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.● Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.●
Baruch 3
book root: d49312be…7d87b4 chapter root: 7e8e3418…26e123