Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.● Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.● Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.● Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.● Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :● venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.● Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.● Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.● Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.● Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.● Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.● Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.● Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.● Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.● Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,● qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.● Ego autem, quid possum adjuvare vos ?● qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.● Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.● Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.● Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.● Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.● Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.● Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.● Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.● Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.● Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.● Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :● qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.● Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.● Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.● Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.● Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,● et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.● Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.● Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.● Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.●
Baruch 4
book root: d49312be…7d87b4 chapter root: 4610310b…28817a