Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.● Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.● Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.● Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis.● Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.● Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :● constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.● Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.● Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.●
Baruch 5
book root: d49312be…7d87b4 chapter root: 36b52dc3…602ef4