Sponsa Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,● fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.● Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.● Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.● Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.● Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.● Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.● Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.● Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.● Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.● Sponsa Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.● Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.● Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.● Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.● Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.● Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.●
Canticum Canticorum 1
book root: ad5e1dd6…e5775c chapter root: eaa698f4…706874