Ego flos campi, et lilium convallium.● Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.● Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.● Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.● Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.● Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.● Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.● Sponsa Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.● Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.● En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :● jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.● Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;● ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :● columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.● Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.● Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,● donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.●
Canticum Canticorum 2
book root: ad5e1dd6…e5775c chapter root: ecdad623…5e2561