Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.● Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.● Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.● Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.● Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :● positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.● Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.● Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.● Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.● Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.● Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.● Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;● initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.● Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?● Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.● Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.● Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.● In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.● In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia.● In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.●
Ecclesiastes 10
book root: 2163169f…52272c chapter root: 9b17dea8…6a4a6d