Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.● Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.● Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.● Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.● Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.● Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.● Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.● Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.● Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.● Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.●
Ecclesiastes 11
book root: 2163169f…52272c chapter root: fe63f5c1…f79fe6