Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;● antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ;● quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;● et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis :● excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.● Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,● et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.● Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.● Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.● Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.● Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.● His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.● Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,● et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.●
Ecclesiastes 12
book root: 2163169f…52272c chapter root: 1c8a7822…5ea8ef