Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.● Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.● Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.● Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.● Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.● Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.● Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.● Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.● Quid habet amplius homo de labore suo ?● Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.● Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.● Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ;● omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.● Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.● Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.● Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem :● et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.● Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.● Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,● et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.● Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?● Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?●
Ecclesiastes 3
book root: 2163169f…52272c chapter root: 7f5812fe…7e53ff