Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,● et laudavi magis mortuos quam viventes ;● et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.● Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.● Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :● Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.● Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.● Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.● Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.● Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.● Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?● Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.● Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.● Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.● Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.● Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.● Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.●
Ecclesiastes 4
book root: 2163169f…52272c chapter root: 2acee212…cd0a94