Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :● vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.● Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.● Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.● Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.● Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?● Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.● Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?● Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.● Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.● Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.●
Ecclesiastes 6
book root: 2163169f…52272c chapter root: 4782bb52…5f88a5