Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?● Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.● Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.● Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.● Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.● Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;● quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.● Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.● Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.● Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.● Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.● Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.● Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.● Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.● In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.● Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.● Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.● Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.● Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.● Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;● non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.● Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;● scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.● Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,● multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?● Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :● et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.● Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,● quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.● Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?●
Ecclesiastes 7
book root: 2163169f…52272c chapter root: 730db2d4…1d1582