Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.● Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.● Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.● Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.● Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.● Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.● Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?● Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.● Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.● Attende ne seductus in stultitiam humilieris.● Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.● Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.● Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.● Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.● Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.● Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :● audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.● Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.● Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.● Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.● Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.● Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?● Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.● Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.● Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.● Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.● Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.● Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.● Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.● Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.● Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.● Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.●
Ecclesiasticus 13
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 8a6e7ccc…2dc71f