Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.● Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.● Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ?● Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.● Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis.● Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et hæc redditio est malitiæ illius.● Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.● Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.● Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.● Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.● Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.● Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur.● Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.● Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.● Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis ?● Da et accipe, et justifica animam tuam.● Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.● Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.● Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.● Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.● Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.● Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :● qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :● qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :● qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.● Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.● Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.●
Ecclesiasticus 14
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 0118e674…45f79f