Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam :● et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.● Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :● et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,● et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.● Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.● Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.● Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.● Non est speciosa laus in ore peccatoris,● quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.● Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit ne feceris.● Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.● Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.● Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :● adjecit mandata et præcepta sua.● Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.● Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.● Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :● quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.● Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.● Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :● non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.●
Ecclesiasticus 15
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 506f2ca6…9a2308