Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.● Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.● Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :● et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.● Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.● Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.● In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.● Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.● Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.● Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.● Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.● Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram.● Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.● Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.● Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.● Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur ?● in populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?● Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.● Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.● Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.● Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis ?● Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.● Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.● Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :● et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.● In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.● Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.● Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :● non sis incredibilis verbo illius.● Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :● anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.●
Ecclesiasticus 16
book root: a661f464…d824a4 chapter root: a3004742…7e3364