Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.● Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.● Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.● Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :● quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.● Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.● Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.● Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.● Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.● Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.● Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.● Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?● Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.● Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !● Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !● Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !● Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?● Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.● Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.● Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.● Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,● dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.● Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.●
Ecclesiasticus 2
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 5324b552…e82e0c