Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.● Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.● Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.● Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.● Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.● Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.● Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.● Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.● In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,● ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.● Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.● Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.● Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.● Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :● et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.● Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :● et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.● Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !● Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.● Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :● quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.● Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.● Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.● In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.● Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :● multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.● Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.● Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.● Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.● Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.● Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.● Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.● Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :● et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.●
Ecclesiasticus 3
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 6cba1101…9a0623