In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus :● concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.● Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :● pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.● Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies ?● Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !● Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium !● Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.● Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus :● homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.● Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.● Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.● Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.● Timor Dei super omnia se superposuit.● Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ?● Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.● Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.● Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :● et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :● et omnem obductum, et non obductum odientium :● et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.● Non est caput nequius super caput colubri,● et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.● Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus● ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.● Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam.● Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.● Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.● Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.● Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.● Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.● Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.● A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.● Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.● Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.● A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.●
Ecclesiasticus 25
book root: a661f464…d824a4 chapter root: ab4ec52e…9c02eb