Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.● Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.● Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :● divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.● A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :● delaturam civitatis, et collectionem populi :● calumniam mendacem super mortem omnia gravia :● dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.● In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.● Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.● Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.● Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.● In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.● Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.● Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.● Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.● Disciplina illius datum Dei est.● Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.● Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.● Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.● Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.● Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.● Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.● Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.● In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :● vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;● et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.● Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.●
Ecclesiasticus 26
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 1c7a1661…de8e72