Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari avertit oculum suum.● Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :● conteretur cum delinquente delictum.● Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.● Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.● Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.● Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.● Ante sermonem non laudes virum : hæc enim tentatio est hominum.● Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.● Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.● Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.● Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.● In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto.● Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.● Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.● Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.● Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.● Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.● Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.● Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.● Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.● Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :● ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio :● denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.● Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.● In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.● Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.● Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.● Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.● Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.● Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.● Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.● Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.●
Ecclesiasticus 27
book root: a661f464…d824a4 chapter root: bfb4c5a8…c91a17