Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.● Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.● Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.● Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?● Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :● et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :● multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.● Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.● Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.● Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.● Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia.● Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.● Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.● Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.● Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.● Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.● Timentis Dominum, beata est anima ejus.● Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?● Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :● deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.● Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.● Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.● Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.● Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.● Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.● Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.● Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.● Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?● Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?● Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?● Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?●
Ecclesiasticus 34
book root: a661f464…d824a4 chapter root: c95924f3…f88d07