Qui conservat legem multiplicat oblationem.● Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.● Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.● Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium.● Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.● Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :● hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.● Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.● Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.● Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.● In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.● Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,● quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.● Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.● Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.● Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.● Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.● Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?● A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.● Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.● Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.● Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum :● et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :● donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :● donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.● Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.●
Ecclesiasticus 35
book root: a661f464…d824a4 chapter root: e9c1604d…8e3875