Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :● et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.● Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.● Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :● ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.● Innova signa, et immuta mirabilia.● Glorifica manum et brachium dextrum.● Excita furorem, et effunde iram.● Tolle adversarium, et afflige inimicum.● Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.● In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.● Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos.● Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.● Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.● Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.● Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.● Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.● Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,● secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.● Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.● Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.● Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.● Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.● Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.● Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.● Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.● Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.● Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?●
Ecclesiasticus 36
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 1b164be5…82f18c