Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.● Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,● a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :● ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :● et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.● Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.● Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :● cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.● Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :● super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.● Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.● Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.● Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.● In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent.● Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant.● Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.● Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.● Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.● Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur.● Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ.● Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.● Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc virides sationes.● Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.● Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.● Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.● Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.● Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.● Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.● Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.● Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :● vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.● In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.●
Ecclesiasticus 40
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 61083a5e…8fe450