O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :● viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum !● O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,● defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam !● Noli metuere judicium mortis : memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.● Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni :● non est enim in inferno accusatio vitæ.● Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.● Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.● De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.● Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi !● Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.● Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.● Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.● Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.● Bonæ vitæ numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in ævum.● Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?● Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.● Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :● non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.● Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a præsidente et a potente de mendacio :● a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :● a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :● de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :● a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati.● Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.● Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.● Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.●
Ecclesiasticus 41
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 8fe9f0bc…c80424