Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.● Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,● hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,● et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :● oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :● lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.● Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :● juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :● arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.● Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :● et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.● Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.● Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :● qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.● Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.● Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.● Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.● Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.● Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,● in qua pones testimonium quod dabo tibi.● Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.● Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.● Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,● et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.● Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.● Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.● Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.● Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.● Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.● Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.● Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.● Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :● in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.● Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.● Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.● Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.● Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.● Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.● Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.●
Exodus 25
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: b3894be3…a2e6c8