Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.● Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.● Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.● Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.● Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.● Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.● Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.● Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.● E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.● Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.● Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.● Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.● Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.● Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.● Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,● quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.● In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.● Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.● Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.● In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,● quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.● Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,● et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.● Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.● Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.● Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,● et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :● qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.● Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.● Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.● Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :● quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.● Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.● Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,● mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.● Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.● Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.●
Exodus 26
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 217a4522…911858