Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.● Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.● Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.● Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :● Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,● hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,● pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,● et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,● lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.● Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :● tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :● arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :● mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :● candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :● altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :● altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :● cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,● paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :● vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.● Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,● obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,● viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.● Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,● argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.● Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,● et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.● Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,● aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.● Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.● Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,● implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,● ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,● sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,● dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :● ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.●
Exodus 35
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 8c46fcf4…4962be