Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.● Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,● tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.● Unde artifices venire compulsi,● dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.● Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,● eo quod oblata sufficerent et superabundarent.● Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :● quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.● Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.● Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,● ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.● Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.● Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :● unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :● quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.● Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.● Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.● Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.● Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.● Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.● Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.● E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,● cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.● Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,● cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.● Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,● et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :● quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :● ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.● Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,● et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.● Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.● Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.● Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :● et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.● Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :● et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.●
Exodus 36
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 3ae73a75…f6db2e