Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.● Et fecit illi coronam auream per gyrum,● conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.● Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,● et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.● Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.● Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :● cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,● extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.● Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.● Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,● ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.● Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ● contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.● Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.● Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.● Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :● sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :● tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.● In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :● et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.● Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.● Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.● Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.● Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.● Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.● Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.● Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.● Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.●
Exodus 37
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 27b730a4…b4ca18