De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.● Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,● opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,● duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,● et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.● Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :● posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.● Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :● quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.● Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.● In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.● In tertio, ligurius, achates, et amethystus.● In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.● Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.● Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :● et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,● e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.● Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,● stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.● Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,● et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :● deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :● et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :● tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.● Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :● et mitras cum coronulis suis ex bysso :● feminalia quoque linea, byssina :● cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.● Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :● et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.● Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.● Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,● opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,● velum ; arcam, vectes, propitiatorium,● mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;● candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;● altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,● et tentorium in introitu tabernaculi ;● altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;● tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.● Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,● obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.● Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.●
Exodus 39
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 5d58c7ce…2570b9