Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,● et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :● et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,● et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,● et ante illud altare holocausti :● labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.● Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.● Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :● altare holocausti et omnia vasa ejus,● labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.● Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua● indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.● Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.● Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.● Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,● et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.● Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.● Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.● Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,● ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.● Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,● locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.● Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,● et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.● Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,● et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.● Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.● Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,● cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.● Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,● operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.● Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.● Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :● si pendebat desuper, manebant in eodem loco.● Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.●
Exodus 40
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 4ab32fdf…8f8753