Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.● Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.● Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.● Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.● Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.● Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.● Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.● Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,● et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.● Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.● De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.● Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.● At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,● et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.● Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,● et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,● Hevæum, et Aracæum : Sinæum,● et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.● Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.● Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.● De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.● Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.● Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.● At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.● Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.● Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,● et Aduram, et Uzal, et Decla,● et Ebal, et Abimaël, Saba,● et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.● Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.● Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.● Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.●
Genesis 10
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 2f138dbd…e61f53