Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.● Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.● Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.● Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.● Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.● Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.● Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.● Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :● Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :● et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.● Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.● Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :● arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.● Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :● et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.● Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.● Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.● Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.● Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.● Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.● Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.● Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.● At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.● Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,● ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.● Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.● Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.● Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.● Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.●
Genesis 9
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 206a72c2…e9a08a