Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.● Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.● Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.● Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.● At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.● Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,● qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.● Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.● Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.● Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.● At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.● Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.● Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.● Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.● Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :● Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.● Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.● Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.● Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.● Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.● Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.● Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.●
Genesis 8
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 8d140b2b…78a10b