Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.● Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.● Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.● Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.● Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.● Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.● Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.● De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,● duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.● Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.● Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :● et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.● In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :● ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,● ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.● Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.● Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.● Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.● Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.● Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.● Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,● et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.● Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.● Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.●
Genesis 7
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 95d5544c…eeb405