Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.● Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.● Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.● Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?● nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.● Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.● Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.● Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.● Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.● Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?● Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :● alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.● Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.● Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,● et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.● Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.● Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :● concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.●
Genesis 20
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 3247fdad…740252