Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.● Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.● Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :● et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,● cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.● Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.● Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?● Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.● Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :● Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.● Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.● Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.● Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.● Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.● Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.● Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.● Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.● Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.● Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.● Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.● Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.● Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.● Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.● Dixitque Abraham : Ego jurabo.● Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.● Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.● Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.● Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.● Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?● At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.● Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.● Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.● Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.● Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.●
Genesis 21
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 1746a26a…383bda