Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.● In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.● Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.● Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.● Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !● Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.● Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :● linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.● In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.● Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.● Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?● Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.● Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.● Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :● non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.● Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.● Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.● Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.●
Iacobi 3
book root: 53bac04c…2d3a45 chapter root: ca3056f3…c0a468