Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?● concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.● Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.● Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.● An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?● majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.● Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.● Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.● Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.● Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.● Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.● Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.● Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :● qui ignoratis quid erit in crastino.● Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.● Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.● Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.●
Iacobi 4
book root: 53bac04c…2d3a45 chapter root: c8e2100d…7b7beb