Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.● Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.● Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.● Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.● Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.● Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.● Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.● Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.● Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.● Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.● Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.● Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.● Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.● Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :● et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.● Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.● Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.● Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.● Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :● scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.●
Iacobi 5
book root: 53bac04c…2d3a45 chapter root: 28517ed0…2fe8d7