In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.● Hoc erat in principio apud Deum.● Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.● In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :● et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.● Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.● Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.● Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.● Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.● In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.● In propria venit, et sui eum non receperunt.● Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :● qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.● Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.● Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.● Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :● quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.● Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.● Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?● Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.● Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.● Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?● Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.● Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.● Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?● Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.● Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.● Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.● Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.● Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :● et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.● Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.● Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.● Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.● Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.● Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.● Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.● Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?● Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.● Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.● Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).● Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.● In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.● Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.● Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.● Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.● Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.● Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.● Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.● Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.● Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.●
Ioannes 1
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 46832231…799a00