Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.● Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.● Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.● Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.● Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.● Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.● Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.● Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.● Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,● et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.● Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.● Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.● Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :● et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.● Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.● Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.● Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.● Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?● Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.● Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?● Ille autem dicebat de templo corporis sui.● Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.● Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.● Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,● et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.●
Ioannes 2
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 5a53e0b8…88bd50