Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.● Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.● Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.● Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?● Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.● Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.● Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.● Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.● Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?● Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?● Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.● Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?● Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.● Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :● ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.● Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.● Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.● Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.● Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.● Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :● qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.● Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.● Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.● Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.● Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.● Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.● Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.● Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.● Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.● Illum oportet crescere, me autem minui.● Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.● Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.● Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.● Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.● Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.● Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.●
Ioannes 3
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: f3874a17…0a08df